Versione Latino, “Omero maestro di eloquenza”, testo integrale

Versione Latino Quintiliano Omero maestro di elequenza

Versione Latino Omero maestro di eloquenza – E’ di Quintiliano la versione di latino della seconda prova degli Esami di Maturità 2013 per il Liceo Classico con un brano tratto dalla INST, ORATOR. LIB. X, 46. dal titolo “Omero, maestro di eloquenza“. Dopo le difficoltà di ieri ecco le prime reazioni: il brano infatti, è molto noto, e si potrebbe tradurre facilmente.

Ecco il testo integrale della versione di Quintiliano:
Sed nunc genera ipsa lectionum, quae praecipue convenire intendentibus ut oratores fiant existimem, persequor
XLVI. 121 Igitur, ut Aratus ab Iove incipiendum putat, ita nos rite coepturi ab Homero videmur. 122 Hic enim, quem ad modum ex Oceano dicit ipse amnium fontiumque cursus initium capere, omnibus eloquentiae partibus exemplum et ortum dedit. 123 hunc nemo in magnis rebus sublimitate, in parvis proprietate superaverit. 124 Idem laetus ac pressus, iucundus et gravis, tum copia tum brevitate mirabilis, nec poetica modo sed oratoria virtute eminentissimus. 125 XLVII. 126 Nam ut de laudibus exhortationibus consolationibus taceam, nonne vel nonus liber, quo missa ad Achillem legatio continetur, vel in primo inter duces illa contentio vel dictae in secundo sententiae omnis litium atque consiliorum explicant artes? XLVIII. 127 Adfectus quidem vel illos mites vel hos concitatos nemo erit tam indoctus qui non in sua potestate hunc auctorem habuisse fateatur. 128 Age vero, non utriusque operis ingressu in paucissimis versibus legem prohoemiorum non dico servavit, sed constituit? Nam et benivolum auditorem invocatione dearum quas praesidere vatibus creditum est et intentum proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter comprensa facit. 129 XLIX. 130 Narrare vero quis brevius quam qui mortem nuntiat Patrocli, quis significantius potest quam qui curetum Aetolorumque proelium exponit?

Total
0
Shares
Lascia un commento
Previous Article

Seconda prova: Latino, versione di Quintiliano

Next Article

Università: i nuovi criteri per il bonus all'esame di Stato

Related Posts